EPISTULA LEONINA X

 

N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE.

NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT

DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.

SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM

STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.

 

ARGUMENTA

CRABATUS (III)

RECITATOR (XVI)

VOCABULA ZOOLOGICA (V)

 

 

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS

SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.

CRABATI Latini legatis, quaeso, partem tertiam, RECITATORIS sextam decimam. Quae ambae instructae sunt imaginibus cinematum.

Necnon omittatis, si placet, VOCABULA ZOOLOGICA: quae sunt hippologica, i.e. spectant ad equos.

Diem Dominicum utinam degatis iucundê atque recreabiliter.

Pancratice valete mihique favere pergite.

Medullitus vos salutat

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (III)

Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa

Herbipoli (Würzburg) 1971

________________________________________________________________

Undecim et unus

Magister Crabato indicavit, ut secum veniret. Tacitus candelâ usus puerum duxit per arduam scalam ligneam in granarium, ubi pueri molinarii dormire solebant. Crabatus lumine candelae duodecim camas humiles saccis stramineis obtectas, sex in uno latere andronis medii, sex in altero; iuxta omnem camam stabat armarium et scabillum ligno pineo confectum. In saccis stramineis posita erant stragula pervoluta, in androne nonnulla scabilla deiecta, etiam camisiae et lobi pedales hic et illic. Pueri molinarii videbantur subito e lectis arcessiti esse ab laborandum.

 

 

Unum tantum cubile erat intactum; magister digito indicavit fascem vestimentorum in eiusdem parte pedali positum. „En res tuas!" Deinde idem conversus cum lucernâ abiit.

Nunc Crabatus solus stabat in tenebris. Lentê coepit se exuere. Cum mitellam de capite sumeret, summis digitis tetigit coronam stramineam: Ah ita, heri adhuc se fuisse unum e Tribus Regibus – quanto spatio illud remotum esse.

 

 

Etiam granarium resonabat molendini fragore atque pulsatione. Puero feliciter accidit, ut esset fatigatissimus. Vix sacco stramineo incubuerat, cum obdormivit. Qui dormiebat tamquam caudex – dormiebat et dormiebat – dum experrectus est radio luminis.

Crabatus considens terrore obstupefactus est.

Undecim figurae albae cubili eius adstabant, quae in lumine lanternae stabulariae in Crabatum despectabant: undecim figurae albae, albis faciebus, albis manibus.

„Vos qui estis?" puer timidê interrogavit.

„Tales, qualis tu quoque mox eris" unum e phantasmatis respondit.

„At tibi nil mali faciemus" alter addidit „Nos hîc sumus pueri molinarii".

„Undecimne estis?"

„Tu es duodecimus. Quis vocaris?"

„Vocor Crabatus. – Et tu?"

„Ego sum Tonda, socius maior natu. Hic est Michael, hic est Martinus, hic est Iuro ..."

Tonda illorum nomina ordine appellavit; deinde idem hoc die sibi videtur satis locutus esse. „Perge dormire, Crabate, in hoc molendino tibi opus erit viribus tuis."

Pueri molinarii in camas suas irrepserunt, ultimus lanternam flando extinxit – bonam noctem, iam coeperunt stertere.

Ad ientaculum sumendum pueri molinarii congregati sunt in cella familiarica. Comederunt circa mensam longam consedentes, apparata erat pinguis puls avenacea, quaterni pueri comedebant ex unâ patinâ. Crabatus cum esuriret, pultem degluttivit more trituratoris in fenili laborantis. Qui intra se cogitavit, si tam bene pransurus et cenaturus esset quam ientasset, fore, ut in hôc molendino viveret sat iucundê.

Tonda socius catulaster erat conspicuus, capillîs densîs cânîsque; sed facie îdem videbatur esse minor annis triginta. Tonda erat magnâ gravitate, ut accuratius dicam: oculi eius. Crabatus e primo iam die illi coepit confidere; nam placebant Tondae animus aequus et comitas, qua Crabatum tractabat.

Tonda ad puerum versus „Spero" inquit „te hodiernâ nocte a nobis non nimis territum esse".

„Non nimis" Crabatus dixit.

Crabato illa phasmata, si aspectabat lumine diurno, visa sunt similia sescentis pueris aliis. Omnes undecim loquebantur linguâ Venedicâ et nonnullis annis maiores erant quam Crabatus. Iidam quandocumque Crabatum aspiciebant, hoc non fiebat nisi quadam cum misericordiâ, ut illi videbatur. Crabatus de hac re miratus est, sed nil mali suspicatus.

At vestimenta, quae invenerat in camâ extremâ, causae erant, cur Crabatus deliberaret: eadem detrita quidem erant, sed tam bene apta ad corpus Crabati, ut viderentur confecta esse ad vestiendum eum ipsissimum. Crabatus e catulastris quaesivit, unde haec vestimenta acciperent et cuius fuissent antea; at vix haec quaerenda elocutus erat, cum pueri molinarii cochlearibus demissis illum tristes aspexerunt.

„Stultumne aliquid dixi?" Crabatus interrogavit.

Tonda „Non, non" inquit „res ...spectant ad praecessorem tui."

Crabatus sciscitans „Quid" inquit „cur ille non iam adfuit? Finivitne tirocinium?"

„Ita, ille – finivit" Tonda dixit.

Hôc momento temporis ianua raptim est aperta. Magister intravit, irâ incensus, pueri molinarii capita demiserunt. Magister verbis „Nolite blaterare!" illos invectus est; uno illo oculo in Crabatum coniecto voce asperâ addidit: „Qui multa quaerit, multa errat. – Repete hoc!"

Crabatus balbutivit: „Qui multa quaerit, multa errat..."

„Aurem tibi pervelle!"

Magistro cellam familiaricam relinquente ianua conclusa est raptim et fragosê.

Catulastri perrexerunt pultem cochlearibus haurire, sed Crabatus subito fuit satur. Qui consilii expers oculis torpidis spectabat in mensae tabulam, a nemine est respectus. An est?

Cum Crabatus suspiceret, Tonda aspiciens ei annuit – vix notabiliter, sed puer grato animo hoc animadvertit. Bonum esse sensit, quod in istôc molendîno sibi esset amicus.

Ientaculo sumpto pueri molinarii coeperunt laborare, Crabatus cum ceteris cellam familiaricam reliquit. In androne magister stabat, qui Crabato manu indicans dixit: „Vĕni mecum!". Crabatus magistrum foras secutus est. Sol splendebat, nullus ventus flabat, frigora erant, ex arboribus pendebat pruina vitrea.

Magister eum duxit post molendînum, ibi erat ianua parieti domus posticae imposita, quam aperuit. Deinde ambo unâ intraverunt cellam farinosam, conclave humile duabus fenestellis pusillis, pulvere farinaceo obsitis, non pellucidis. Pulvis in pavimento, pulvis in parietibus, pulvis digiti crassitudine inspersus erat querneae trabi librîli, quae pendebat e lacunari.

„Everre!" magister dixit. Digito indicavit scôpâs iuxta ianuam positas, deinde puerum sôlum relinquens abiit.

Crabatus coepit laborare. Scôpîs paucies huc illuc versîs îdem densâ nube pulveris erat obvolutus, nube pulveris farinacei.

„Sic hoc non bene succedit" intra se cogitavit „cum averrero pulverem a fronte, a tergo denuo erit accumulatus." Aperiam fenestram..."

At fenestrae extrinsecus conclusae erant clavîs impactîs, ianua erat obserata. Quotiescumque Crabatus illas quassabat et pugnis pulsabat: nihil proderat, hôc loco erat captus.

Crabatus coepit sudare. Pulvere farinaceo capilli ciliaque eius conglutinabantur, nasus pruriebat, fauces scalpebantur... Crabatus sibi videbatur versari in somnio malo et infinito: iterum iterumque pulveres farinacei densissimi, instar nebulae, instar procellae nivosae.

Crabatus aegrê respirabat, cum trabs librîlis fronti illideretur, vertigine correptus est. Num spem abiceret?

At scôpîs depositîs quid magister esset dicturus? Crabatus noluit gratiam magistri amittere, cum aliis de causis, tum timuit de cibis bonis accipiendis. Itaque ipse se cogebat, ut verrere pergeret: porro, retro, in horas, sine pausâ, indesinenter.

Tandem autem, aetatis ferê spatio transacto, ianuâ raptim apertâ aliquis intravit: Tonda.

„Exi foras!" is vocavit. „Meridies est!"

Hoc verbum puer statim secutus est, foras titubavit, anhelans spiritum hauriebat. Socius maior oculis in cellam farinosam coniectis, umeris concussis explicavit: „Ne solliciteris, Crabate – nemini in initio haec res melius successit."

Tonda nonnullis verbis non intelligibilibus murmuratis, aliquâ re aëri inscriptâ pulvis in cellâ sublatus est, quasi ventus flaret ex omnibus compacturis fissurisque. Nubes fumosa, alba, e ianuâ prorepta est – super caput Crabati, versus silvam.

Cella pulvere erat vacuata. Quae fuit nitida, ablatus erat pulvisculus vel ultimus. Puer tam vehementer stupefactus est, ut oculi dilatarentur.

„Quomodo hoc fit?" Crabatus interrogavit.

Tonda autem non respondens: „In domum" inquit eamus, Crabate, sorbitio frigescit!"

 

(Quarta pars sequetur!)

CRABATUM LATINE REDDIT

NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Bernhardi Schlink fabula, c.t. „Der Vorleser", a Nicolao Groß in Latinum conversa.

Capitulum sextum decimum

Numquam accepi, quid Hanna faceret, si neque laboraret neque nos unâ essemus. Quandocumque hoc quaesiveram ex Hannâ, eadem quaestionem meam repudiabat. Non habuimus mundum vivendi communem, sed illa mihi in vitâ suâ dedit eum locum, quem mihi dare voluit. Hŏc mihi ut sufficeret postulabat. Plura si volebam, immo plura scire tantum si volebam, ei videbar esse immoderatus. Cum unâ perquam felices eramus quaerebamque hoc ex illâ, quia putabam nunc omnia fieri posse omniaque licêre, tum fieri poterat, ut illa quaestionem meam evitaret pro eo, ut recusaret. „Heus quot et quantas res tu scire vis, puerule!" Aut digitos meos apprehensos ventri suo impositos: „Vin’ tu ventrem meum perforari quaeritationibus tuis?" Aut digitis numerabat. „Lavandumst, levigandumst, scôpîs verrendumst, detergendumst, emendumst, pruni sunt quatiendae, prunaque colligenda domumque ferenda, celeriter incoquenda, ne digitus minimus" – Hanna sinistrae manûs digitum minimum interposuit dextro pollici indicique – sôlus illa comedat."

Nec umquam in illam incidi forte fortunâ, in viâ aut in tabernâ aut in cinematêô, quo se libenter saepeque ire dicebat et quo ego primis mensibus iterum iterumque unâ cum illâ ire volebam, sed illa nolebat. Interdum inter nos colloquebamur de cinematibus, quae ambo spectaveramus. Cum Hanna miro modo indiscreto frequentare soleret cinematêa, spectabat omnia cinêmata, a Germanico cinêmate bellico et patriotico per cinêma revolûcrâle usque ad novellam fabulam vagam, et mihi omnia placebant, quae veniebant ex Hollywoodia, sive agebantur apud Romanos antiquos sive in Americae Feris occidentalibus. Quoddam cinema revolûcrâle nos ambo eximiê amabamus; in quo Richardus Widmark personam gerens alicuius serifi, cui proximo mâne duellum faciendum erit, quo se interfectum iri pro certo habet, vespere pulsat ianuam Dôrotheae Malone, quae Richardo ut aufugeret frustra suasit. Ianuâ apertâ Dôrothea Richardum interrogat: „Quidnam nunc vis? Totamne vitam unâ nocte?" Hanna interdum me cavillabatur se adeuntem ardore amoris incensum: „Quidnam nunc vis? Totamne vitam unâ horâ?" .

Hannam semel tantum vidi non ex composito. Hoc factum est mense Iulio exeunte aut Augusto ineunte, ultimis diebus ante ferias aestivas.

Hanna per complures dies fuerat animo mirum in modum afflicto, moroso et imperioso simulque evidenter depresso, ut vehementissimê vexata fieret perquam sensibilis atque irritabilis. Eadem animum collegit cohibuitque, quasi sibi prohibendum esset, ne idem diffringeretur. A me interrogata, quanam re vexaretur, asperê mihi respondit. Quem morem parum intellexi parumque sustinui; saltim, cum sentirem non sôlum me ab illâ repudiari, sed etiam illam esse auxilii expertem, conatus sum illi adesse, sed attendere, ne illius quietem temerarem. Aliquo die animus Hannae deprimi desitus est. Primo cogitavi Hannam renovare mores suos priores.

Fabulâ „Belli et pacis" perlectâ non statim coepimus novam legere., quam promiseram me comparaturum esse, mecum attuleram complures libros, ut unum ex iisdem eligeremus.

At illa noluit. „Sine te lautum in pyelum demittam, puerule."

 

Michael Berg Recitator (David Kross) et Hanna (Kate Winslet) unâ in pyelo versantes

Non erat fervor diei aestivi, quo coquinâ intratâ tam graviter opprimerer, quasi in me incideret tela ponderosissima. Hic erat fervor lubidinis meae. Nam fornace balneari accensâ, aquâ pyelo infusâ, nonnullis guttîs lavandulae inditîs, Hanna me lavabat nullis vestimentis induta nisi encombomate pallidê caeruleo, floribus ornato, cuti eius candenti propter aëra aestuosum sudore madidae adhaerente. Hôc modo eadem lubidinem meam excitabat flagrantissimê. Cum inter nos amaremus, illa mihi videbatur me agere velle ad voluptatis culmen, quod altius esset quam omnes sensûs, quos usque id tempus expertus essem, ad voluptatem omnium summam, quam sustinêre non iam possem. Necnon se mihi dedit unicê. Sed non sine quadam reservatione; nam a reservatione suâ numquam integrê destitit. Tamen tam fervidê, tam effrenatê se dabat amori voluptatique venereae, quasi unâ mecum vellet aquis submergi.

„Nunc abi ad amicos tuos". Illa mihi valedixit, ego profectus sum. Aër aestuosus stabat inter domos, campis hortisque erat superpositus, supra asphaltum coruscabat. Animo eram stupefacto. In natabulo audiebam clamores parvulorum ludentium atque huc illuc alacriter per aquam vadantium, quasi venirent e loco remotissimo. Per mundum ambulavi, quasi idem non pertineret ad me neque ego ad illum. In lacteâ aquâ chloratâ submersus non desideravi, ut reversus emergerer. Cum inter amicos iacêrem, eorum sermo mihi visus est vanus et ridiculus.

Aliquando resipui. Aliquando hôc tempore postmeridiano ea fieri sensi, quae fieri solebant: scribebantur pensa domestica, narrabantur rumusculi, ludebatur folle volatico, ludebatur amore. Non recordor, quamnam rem êgerim eo momento temporis, quo subito suspiciens conspexi Hannam.

Quae stabat viginti trigintave metris remota; bracis erat brevibus pelusiâque in cinctu nodatâ, ad me spectabat. Ego respexi. Hanna remotior erat, quam ut eius vultum agnoscerem. Non prosilui, non cucurri ad Hannam. Muginabar, cur illa esset in natabulo, num a me et mecum spectari vellet, num ego cum illâ spectari vellem, nos numquam forte fortunâ unum in alium incidisse, quid mihi esset agendum. Deinde surrexi. Brevi momento temporis, quo oculos ab ea averti, illa abiit.

Hanna pelusiâ nodatâ bracisque brevibus induta, facies eius mihi adversa est, sed incognoscibilis – haec quoque est imago Hannae, quae mihi relicta est.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

asphaltus,-î f. orig. Asphalt (Thll II 762,7-8).

*chlôrâtus,-a,-um orig. chlorig.

*cînêma,cînêmatis n. orig. Film; Angl. movie, film;

*cînêma *revolûcrâle orig. Wildwestfilm. Hic neologismus haud absurdus mihi videtur esse. Nam si deliberaveris, quaenam res omnibus (aut fere omnibus) cinematibus huius generis insit, invenies ‘manuballistulam’ quae dicitur "revolver". Hoc instrumentum saevâ illâ aetate, saevâque in regione, quae dicebatur "wild west" (fera occidentalia) maximâ erat auctoritate (si quidem fabulis vel mythis credimus, quae solent exhiberi in cinematibus revolucralibus).

*cînêmatêum, cînêmatêî n. i.q *cînêmatographêum,-êî n. orig. Kino; Angl. cinema;

*cînêmaticus,-a,-um orig. Film//.

Dôrothea (Dorothy) Malone Americana actrix cinematica.

encombôma,-atis n. orig. Kittelschürze. i.e. vestimentum, quod geritur super vestimenta solita, praesertim corpus anterius obtegens, ad corpus attinetur taeniis assutis, quae collo et cinctui circumdantur. In variis laboribus (velut coquinariis) exanclandis adhibetur, ne vestimenta propria maculentur. - Karl-Heinrich Georges, Ausführliches Lateinisch-Deutsches Handwörterbuch, Hannover 1976, vol.I, col.2417sq.: "encomboma…eine Art Schurz oder Schürze, wie sie Sklaven und Mädchen über dem Obergewande trugen, um dieses nicht zu beschmutzen. Varro b. Non.543,1." - Thll 5-2,559,67sqq.: encombôma,-atis n., egkombôma, i.q. species quaedam vestimenti puellaris (cf. NON.p.542,28 encombomata (combomata L1; etiam ind. marg. in BA) et parnacides, genera vestium puellarium (seq. Varronis exempli): VARRO frg.Non.p.543,1 (ex Cato logistor.) ut puellae habeant potius in vestitu clamidas, encombomata ac parnacidas (i. ‘Pharnacidas? Heraeus) quam togas."

Fera Occidentâlia orig. Wildwest/ Wilder Westen; Angl. wild west. .

incoquô, incoxî, incoctum orig. einkochen.

novella fâbula vaga orig./Fr. Nouvelle vague

*reservâtiô,-ônis f. orig. Rückhalt. v. René Hoven, Lexique de la prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln (Brill) 1994, p.312.

*revolûcrâlis,-e i.q. ad *revolûcrum pertinens. cfr sepulcrum – sepulcrâlis.

*revolûcrum,-î n. Angl. revolver. neologismus necessarius; cfr involûcrum,-î n.

Richardus (Richard) Widmark Americanus actor cinematicus.

*serifus, serifî m. orig./Angl. Sheriff. Mihi quidem videtur necessarium esse hunc neologismum confingere, si notionem sat exacte reddere volumus. Nam neque etymologia mediaevali neque solita versione Latina medii aevi uti possumus: Verbum Anglicum „sheriff" ducitur e verbis Anglosaxonicis „seyre, shire" i.e. „terra, comitatus" et „reve" sive „gerefe", quod valet „comitem"; itaque in testimoniis mediaevalibus „sheriff" solet Latine reddi verbo, q.e. „vicecomes", cfr http://www.lectlaw.com/def 2/s152.htm: „sheriff- The name of the chief officer of the county. In Latin he is called vice comes, because in England he represented the comes or earl. His name is said to be derived from the Saxon seyre, shire or county, and reve, keeper, bailiff, or guardian." - Sed etymon et vis originalis non iam congruunt cum notione Americanâ. Itaque mihi videtur neologismus introducendus esse verbo originali phoneticê assimilatus: *serifus,-î m. - (Pars septima decima sequetur!)

RECITATOREM

in Latinum convertit

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

VOCABULA ZOOLOGICA (V)

ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita

 

CORBEIL, Jean-Claude/ ARCHAMBAULT, Ariane: PONS Bildwörterbuch Deutsch-Englisch-Französisch-Spanisch-Italienisch. Stuttgart etc. (Ernst Klett Sprachen) 2003.

In hôc Orbe Picto mirabili 35.000 (triginta quinque milia) notionum imaginibus sunt illustrata et quinque linguis Europaeis denominata: Theodiscâ et Anglicâ et Francogallicâ et Hispanicâ et Italicâ. Nos autem coepimus addere vocabula Latina, quorum hôc loco praebemus partem quartam, quae spectat ad zoologiam (VOCABULA ZOOLOGICA V).

Provinciae rerum, quarum imagines et vocabula in Klettiani Orbis Picti paginis 920 (nongentis viginti) inveniuntur, sunt hae quae sequuntur:

I.ASTRONOMIA – II. TERRA – III.REGNUM PLANTARUM – IV.REGNUM ANIMALIUM – V.HOMO – VI.NUTRIMENTA ET INSTRUMENTA COQUINARIA – VII.DOMESTICA – VIII.PLASSATIO DOMESTICA ET OPERA HORTULANA – IX.VESTIMENTA – X.INSTRUMENTA PERSONALIA – XI.ARS ET ARCHITECTURA – XII.COMMUNICATIO ET INSTRUMENTA GRAPHEICA – XIII.TRANSPORTUS ET VEHICULA – XIV.ENERGIA – XV.SCIENTIAE – XVI.ATHLETICA ET LUDICRA.

Babae, quanta copia! quanta ubertas! quanta multiplicitas! Qui Orbis Pictus etiam lexicographis Latinitatis recentioris est aurifodina et cornu copiae. Nam iidem vocabulis linguarum, praesertim Romanicarum, in eodem indicatis usi saepe perfacile inveniunt vocabulum Latinissimum. En cara Lectrix, care Lector, habeas partem botanicam huius enchiridii singularis vocabulis Latinis ditificatam (VOCABULA ZOOLOGICA V = IV. REGNUM ANIMALIUM V).

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

p.124

HUFTIERE

UNGULATE MAMMALS

MAMMIFÈRES ONGULÉS

MAMÍFEROS UNGULADOS

MAMMIFERI

UNGULATI

MAMMĀLIA

UNGULĀTA

MAMMĀLIA

UNGULĀTA

Pferd

horse

cheval

caballo

cavallo

equus, -ī m.

equus, -ī m.

äußere Merkmale eines Pferdes

morphology of a horse

morphologie du cheval

morfología de un caballo

morfologia di un cavallo

morphologia

equī

morphologia

equī

Kruppe

croup

croupe

grupa

groppa

*cruppa, -ae f.

[orig. Franconicae]

*cruppa, -ae f.

[orig. Franconicae]

Lende

loin

reins

riñones

lombo

lumbus, -ī n.

lumbus, -ī n.

Flanke

flank

flanc

ijar

fianco

latus, -eris n.

latus, -eris n.

Rücken

back

dos

lomo

dorso

dorsum, -ī n.

dorsum, -ī n.

Widerrist

withers

garrot

cruz

garrese

acrōmia, -ae f.

[LaG.18,p.699]

acrōmia, -ae f.

[LaG.18,p.699]

Mähne

mane

crinière

crine

criniera

iuba, -ae f.

iuba, -ae f.

Stirnschopf

forelock

toupet

copete

ciuffo

antiae, -ārum f.pl.

[APUL.flor.3,p.4,10 Kr.;

leonis: TERT.de pall.4]

antiae, -ārum f.pl.

[APUL.flor.3,p.4,10 Kr.;

leonis: TERT.de pall.4]

Nase

nose

chanfrein

testuz

naso

nāsus, -ī m.;

nāsus, -ī m.;

Lippe

lip

lèvre

labio

labbro

labium, -ī n.

labium, -ī n.

Maul

muzzle

bout du nez

belfo

muso

rōstrum, -ī n.

rōstrum, -ī n.

Nüster

nostril

naseau

orificio nasale

narice

nārēs, -ium f.pl.

nārēs, -ium f.pl.

Ganasche

cheek

ganache

quijada

guancia

gena, -ae f.

gena, -ae f.

Hals

neck

encolure

cuello

collo

collum, -ī n.

collum, -ī n.

Brust

chest

poitrail

pecho

petto

pectus, -oris n.

pectus, -oris n.

Schulter

shoulder

épaule

espalda

spalla

scapula, -ae f.

scapula, -ae f.

Arm

arm

bras

brazo

braccio

bracchium, -i n.

bracchium, -i n.

Knie

knee

genou

rodilla

gincchio

genū, -ūs n.

genū, -ūs n.

Ellbogen

elbow

coude

codillo

gomito

cubitus, -ī m.

cubitus, -ī m.

Bauch

belly

ventre

vientre

ventre

venter, ventris m.

venter, ventris m.

Kötengelenk

fetlock joint

boulet

menudillo

articolazione del nodello

articulus, -ī m.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.405]

articulus, -ī m.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.405]

Krone

coronet

couronne

corona

corona

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.258]

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.258]

Köte

fetlock

fanon

espolón

nodello

planta, -ae f.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.405]

planta, -ae f.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.405]

Huf

hoof

sabot

casco

zoccolo

ungula, -ae f.

ungula, -ae f.

Fessel

pastern

paturon

cuartilla

pastoia

mesocynion, -ī n.

[HIPPIATRICA 2

τὸ μεσοκύνιον

James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.232]

mesocynion, -ī n.

[HIPPIATRICA 2

τὸ μεσοκύνιον

James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.232]

Mittelfuß

cannon

canon

cañon

cannone

pēs medius

pēs medius

Sprunggelenk

hock

jarret

corvejón

garretto

camba, -ae f.

camba, -ae f.

Hose

gaskin

jambe

pierna

gamba

perna, -ae f.

perna, -ae f.

Kniescheibe

stifle

grasset

babilla

grassella

patella, -ae f.;

acrocoloefium, -ī n.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.401]

patella, -ae f.;

acrocoloefium, -ī n.

[James Noel Adams,

Pelagonius and Latin

veterinary Terminology

in the Roman Empire,

1995, p.401]

Schenkel

thigh

cuisse

muslo

coscia

femur, -oris n.

femur, -oris n.

Schwanz

tail

queue

cola

coda

cauda, -ae f.

cauda, -ae f.

Gangarten

gaits

allures

andaduras

andature

genera incēdendī

genera incēdendī

Schritt

walk

pas

paso

passo

incessus gradarius

incessus gradarius

Trab

trot

trot

trote

trotto

incessus citātus

incessus citātus

Passgang

amble

amble

portante

ambio

incessus/

cursus tolūtilis

incessus/

cursus tolūtilis

Galopp

gallop

galop

galope

galoppo

incessus/

cursus

quadrupedus/

citātissimus

incessus/

cursus

quadrupedus/

citātissimus

p.125

Anatomie eines Pferdes

anatomy of a horse

anatomie du cheval

anatomía de un caballo

anatomia di un cavallo

anatomia equī

anatomia equī

Blinddarm

caecum

cæcum

intestino ciego

cieco

intestīnum caecum

intestīnum caecum

Niere

kidney

rein

riñón

rene

rēn, rēnis m.

rēn, rēnis m.

Lunge

lung

poumon

pulmón

polmone

pulmō, -ōnis m.

pulmō, -ōnis m.

Ösophagus

oesophagus

œsophage

esófago

esofago

oesophagus, -ī m.

oesophagus, -ī m.

Luftröhre

trachea

trachée

tráquea

trachea

trachēa, -ae f.

trachēa, -ae f.

Herz

heart

cœur

corazón

cuore

cor, cordis n.

cor, cordis n.

Leber

liver

foie

hígado

fegato

iecur, -oris n.;

hēpar, -atis n.

iecur, -oris n.;

hēpar, -atis n.

Magen

stomach

estomac

estómago

stomaco

stomachus, -ī m.

stomachus, -ī m.

Milz

spleen

rate

bazo

milza

liēn, liēnis m.

liēn, liēnis m.

Dünndarm

small intestine

intestin grêle

intestino delgado

intestino tenue

intestīnum tenue

intestīnum tenue

Kolon

colon

côlon

colon

colon

cōlon, cōlī n.

cōlon, cōlī n.

Rektum

rectum

rectum

recto

retto

intestīnum rēctum

intestīnum rēctum

             
             
             

p.126

Skelett eines Pferdes

skeleton of a horse

squelette du cheval

esqueleto de un caballo

scheletro di un cavallo

sceleton equī

sceleton equī

Schädel

skull

crâne

cráneo

cranio

crānion, -ī n.

crānion, -ī n.

Atlas

atlas

atlas

atlas

atlante

atlās, -atlantis m.

atlās, -atlantis m.

Rippe

rib

côte

costilla

costola

costa, -ae f.

costa, -ae f.

Schulterblatt

scapula

omoplate

omoplato

scapola

scapula, -ae f.

scapula, -ae f.

Darmbein

pelvis

bassin

pelvis

pelvi

pelvis, -is f.

pelvis, -is f.

Oberschenkel

femur

fémur

fémur

femore

femur, femoris n.

femur, femoris n.

Griffelbein

fibula

péroné

peroné

fibula

fībula, -se f.

fībula, -se f.

Fersenbeinhöcker

calcaneus

calcanéum

calcáneo

calcagno

os calcāneum

os calcāneum

Mittelfußknochen

metatarsus

métatarse

metatarso

metatarso

metatarsus, -ī m.

metatarsus, -ī m.

Fußwurzel

tarsus

tarse

tarso

tarso

tarsus, -ī m.

tarsus, -ī m.

Hufbein

phalanx tertia

troisième phalange

falangeta

terza falange

phalanx tertia

phalanx tertia

Kronbein

phalanx secunda

deuxième phalange

falangina

seconda falange

phalanx secunda

phalanx secunda

Fesselbein

phalanx prima

première phalange

primera falange

prima falange

phalanx prīma

phalanx prīma

Unterschenkel

tibia

tibia

tibia

tibia

tībia, -ae f.

tībia, -ae f.

Kniescheibe

patella

rotule

rótula

patella

patella, -ae f.

patella, -ae f.

Brustbein

sternum

sternum

esternón

sterno

sternum, -ī n.

sternum, -ī n.

Elle

ulna

cubitus

cúbito

ulna

ulna, -ae f.

ulna, -ae f.

Strahlbein

distal sesamoid

petit sésamoïde

sesamoideo menor

sesamoide distale

os sēsamoīdes

distāle

os sēsamoīdes

distāle

Sesambein

proximal sesamoid

grand sésamoïde

sesamoideo mayor

sesamoide prossimale

os sēsamoīdes

proximāle

os sēsamoīdes

proximāle

Röhrbein

metacarpus

métacarpe

metacarpo

metacarpo

metacarpus, -ī m.

metacarpus, -ī m.

Vorderfußwurzel

carpus

carpe

carpo

carpo

carpus, -ī m.

carpus, -ī m.

Speiche

radius

radius

radio

radio

radius, -ī m.

radius, -ī m.

Ellbogenhöcker

olecranon

olécrane

olécrano

olecrano

ōlecrānon, -ī n.

ōlecrānon, -ī n.

Oberarmbein

humerus

humérus

húmero

omero

(h)umerus, -ī m.

(h)umerus, -ī m.

Unterkiefer

mandible

mandibule

mandíbula inferior

mandibola

mandibula, -ae f.

mandibula, -ae f.

Halswirbel

cervical vertebrae

vertèbres cervicales

vértebras cervicales

vertebre cervicali

vertebrae

cervīcālēs

vertebrae

cervīcālēs

Brustwirbel

thoracic vertebrae

vertèbres thoraciques

vértebras torácicas

vertebre toraciche

vertebrae

thōrācicae

vertebrae

thōrācicae

Lendenwirbel

lumbar vertebrae

vertèbres lombaires

vértebras lumbares

vertebre lombari

vertebrae

lumbārēs

vertebrae

lumbārēs

Kreuzbeinwirbel

sacral vertebrae

vertèbres sacrées

vértebras sacras

vertebre sacrali

vertebrae

sacrālēs

vertebrae

sacrālēs

Schwanzwirbel

caudal vertebrae

vertèbres coccygiennes

vértebras caudales

vertebre coccigee

vertebrae caudālēs

vertebrae caudālēs

 

 

 

(Proxima pars sequetur: VOCABULA ZOOLOGICA VI )

Haec vocabula zoologica

excerpsit et in Latinum convertit

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/